CABALLARIA

CABALLARIA
CABALLARIA
apud Marcam Hist. Benebarn. l. 6. c. 24. §. 10. praedium est servitio Militari obnoxium: Cavareria Vasconibus, Cavalbairiou Carcaslonensibus; aliis Chevaliere: Latinis citerioris aevi Militia; Κλῆρος Ι῾ππικὸς in Veter. Inscr, apud Seldenum ad Marm. Arundel. et de Titulis Honorar. Assignari illa emeritis militibus consuevisle, tradit Sabellicus Histor. Ven.> l. 5. dec. 1. p. 248. ubi de Creta insul. Praedia quaedam in Insula esse constat, quae equestris Militiae nomine emeritis traduntur: insulani Caballarias vocant. Apud Aragones, cum Ricis hominibus ius antiquum esset, in omnibus civitatibus atque oppidis, maxima vectigalia Militibus alendis assignari, stipendariae hae portiones Honores et Cavalleriae dictae leguntur passim, in Usaticis inprimis Barcinon, MSS. apud Car. du Fresne Glossar. Erantque harum 4. species: Nempe Cavalertae de Honor, quomodo appellabant stipendia illa, quibus Rici homines Milites suos vel Militum filios, Infanciones vocatos, afficiebant, vel in pecunia, vel in fructibus vel in vacuis poslessionibus: Cavalleriae de Mefnada dignitate inferiores, quâ voce denotabant singulas eas stipendiarias portiones, quas Reges, de Regalis patrimonii subsidiis, domesticis suis ac palatinis hominibus impertiebant; Cavallertae taudem acostumbradas dar como de Honor et como de Mesnada, ita dictae, quod interdum quae unius generis erant, ad alterum traducerentur: v. g. cum Cavalleria de Honor fiebat Cavalleria de Mesnada, vel e diverso, i. e. mutabilis aut immutabilis: Nam Cavalleriae de Honor (sic dictae, quod vectigalia Ricorum hominum Honores vocarentur) perpetuae erant, aliae ad libitum a Rege, a quo nude pendebant, conferebantur. Vide Glossographum praefatum et Auctores ei laudatos. Sed et Caballarii, Graecis citerioribus dicti sunt Milites, seu Equestri dignitate donati, apud Annam Commenam in Alexiade, Pachymerem l. 1. c. 30. 31. et l. 4. c. 31. Cantacuzenum l. 1. c. 42. et l. 3. c. 27. Germanis Ritter, Gallis Chevaliers, Graece Καβαλλάριοι.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Caballaria — (Cavalleria, neulat.), in Frankreich u. Aragonien 1) (Caballarium feudum), eine Besitzung, auf welcher die Cabalcata, d.h. die Verbindlichkeit der Vasallen, dem Lehnsherrn Heeresfolge zu Pferde zu leisten, liegt, vgl. Klepperlehn; 2) die in… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Caballaria — Caballaria, im alten Frankreich und Aragonien der neulat. Name für ein Grundstück mit der Verpflichtung der Cabalcata, d.h. des Kriegsdienstes zu Rosse für den Lehensherrn; überhaupt die Belohnung für den Ritterdienst. Grundwort ist Caballus. Roß …   Herders Conversations-Lexikon

  • caballaria — /kaebaler(i)ya/ Pertaining to a horse. It was a feudal tenure of lands, the tenant furnishing a horseman suitably equipped in time of war, or when the lord had occasion for his service …   Black's law dictionary

  • caballaria — /kaebaler(i)ya/ Pertaining to a horse. It was a feudal tenure of lands, the tenant furnishing a horseman suitably equipped in time of war, or when the lord had occasion for his service …   Black's law dictionary

  • Presidente de Chile — Presidente de la República de Chile …   Wikipedia Español

  • Cavallerĭa — Cavallerĭa, so v.w. Caballaria …   Pierer's Universal-Lexikon

  • La batalla de Legnano — La battaglia di Legnano La batalla de Legnano, de Amos Cassioli. Forma Ópera Actos y escenas 4 actos Idioma original del lib …   Wikipedia Español

  • MILITIA — apud Petrum Diaconum Histor. Casin. l. 4. c. 35. Curtes, quae manifeste Imperii erant, Militias et castra Imperii: Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 2. Hic (Henricus II. Imperator) legem instituit apud Teutones, ut Militiae, more …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”